1343
330 ROSINVS
ne est nigrum, in 2. magis lucidum, in 3. ad¬
huc magis clarum, ac sic vsque ad 15. vices
soluendo & coagulando: & in quamlibet con¬
gelatione caue ne aliquid sentiat de sale, sed
ipsum laua iterum & iterum. Et nota quòd
cum diuisa elementa & mundificata commi¬
xta fuerint, tunc si eorum particulam ordei
instar super laminam ignitam posueris, si
fluit & tingit suo colore superficiem laminae,
bonum est, si non scias aliquod nocumentum
accidisse in solutione: quia non bene solu¬
tum corpus non habet aptitudinem intran¬
di. Causantur enim hęc vel ex breuitate tempo¬
ris, vel ex debilitate caloris fimi. Si penetrat
sed non profundè fit hoc ex paucitate aeris. nam
anima corpus ingrediens per omnes eius ve¬
nas velociter currit, vt vnguentum: si verò
volat pars eius, fit hoc ex multitudine spiri¬
tuum, nondum fixatorum. si autem prosterna¬
tur fluens, tingens, penetrans in profundum
totam laminam, nec euolans, sed relinquat
caliginem fumi, hoc est ex modica clarifi¬
catione elementorum separatorum. Dispo¬
ne ergo substantiam aeream per discretio¬
nem, scilicet in corpore communis terrae, &
substantiam terream secundum humiditatem
aeris, & calorem & siccitatem solis vel ignis
lenis, donec conueniant & coniungantur: &
tunc adiunge eis duas virtutes operatiuas
aquam scilicet ad album, & ignem ad rubeum
& ideo