1343
AD SARRATANT. 339
calaminaris talck, etc. quidam non fixi, vt
arg. viu. arsen. auripig. Venus, salarmo. & si
spiritus per fumum euanescunt, nec sustine¬
re possunt. & sunt aliae species retinacula spi¬
rituum, de quibus fiunt aquae acutae, vt salia
& alumina, in quibus soluuntur spiritus sub¬
limati & purificati; vt simul cum ipsis soluti
coagulentur & figantur: quidam vero sunt quę
soluuntur in aquam, & cum ipsis fit incera¬
tio corporum ac spirituum, vt sunt vitriolum &
atramenta. Sed scire debes, quae species sint
meliores, ad artem pertinentes: quia multi
sunt qui minus valent; secundum meam ex
perientiam, & perderentur labores & expen¬
sae, & tinctura cum eis inficeretur: quare reli¬
quenda sunt ea.
Sunt ergo hi 4. spiritus principales in ar¬
te nostra, arsenic. salarmon. quia sine ipso
non soluerentur; nec ingrederentur spiritus:
ipse enim soluit & figit omnes spiritus, pe¬
netrat omnia metalla, & mollificat ea. Et sci¬
as verum esse, quod experimento didici: quia
non est necesse tibi alium salem compara¬
re. vtere ergo eo in omnibus operibus tuis?
sed hoc scias, quòd per ipsum nec dealban¬
tur, nec rubificantur corpora, neque trans¬
substantiantur, sicut per alios spiritus, sed
pse tantum dat introitum alijs spiritibus: per¬
mixtis verò & coniunctis coadunationibus
& perseuerationibus ipse recedit, 3. spiritus
y 2