89
34 MAPHEI VEGII INTER SOLEM,
quàm supprimam, nunquam occulam, nunquàm quae mala natu¬
rae meae sunt, quo maior mei habeatur ęstimatio, conabor
abscondere, nitar obtegere, malens longe ex his carpi, quam ex
mendaci ulla & ficta dissimulatione, proinde neque commendati
ones ullas quas in me esse non sentiam, adscribi unquam mihi pa¬
tiar. nullis me fucatis laudibus, nullis falsis preconijs extolli
sinam. Relinquo haec nugatoribus, relinquo haec & ijs qui
per hypocrisim immaculati omni ex parte, recti, pij, sanctique
haberi cupiunt. qui uano tamen gaudent vertutis nomine, quum in archa¬
nis pectoribus ingenti scateant, immensaque scelerum fece. Sunt igitur
huiuscèmodi mores mei, sunt igitur huiuscèmodi naturę meę
conditiones, sunt ita sane, neque unquam ea diffitebor. Quae nanque
sunt notissima omnibus, quo pacto unquam ausim negare? ue¬
rum uelim cogitet quisque de me uim magis & potentiam, quam
mores ullos meos aut naturam in deteriora procliuem. neque
enim quod & ante a me dictum est, praesentis fuit unquam insti¬
tuti, ut sanctitatis magis quam potestatis meae bona summa con¬
mendarem. Quae utcunque sint, nec me tamen ita omnis bonae
operationis uacuum esse dixerim, ut non & multorum sim au¬
ctor bonorum, de quibus longo satis supra sermone disserui,
ita nunc bona, nunc mala, ut uarie se res offerunt, ingenti mea
ac potenti uirtute conficiuntur, in quibus ubi digne me in¬
telligam laudem ullam & gloriam promereri, ubi cognoscam pal¬
mam mihi merito deberi, nemo credat passurum me quantum
possim, a quoquam iurimeo uim inferri. Capiunt siquidem & me
laudes meae, sed hae tamen quas opera manifesta declarant,
delector honore, delector & gloria. sed ea tamen quam facta ma
gis quam dicta aperte demonstrant. Quare amplius & pergam
attingamque alia, quibus quantum ualeant uires meae, quantum
que operentur, manifestius demonstrabitur, non multi faciens
bona ne sint, an mala, adiumento ne, an nocumento noceant,
tantum ut quanta sit uis & potestas mea, ostendam omnibus, at
que patefaciam, itaque ut quae dicenda sunt, persequamur. Cogi¬
tate per animos uestros uilissimum quempiam, stolidissimum,
ignauissimum, improbissimum, quam primum me contubernions illius con¬
iunxe