1343
AD SARRATANT. 347
uerant opus per quod libet, quid non oportet facere
illud opus, & faciunt magistrum in vno anno, &
hoc no nisi occultatione ignorantis populi,
donec firmatum sit in cordib. eorum & in sensibus
quia ars non complebitur praeterquam in auro, quia est
se cretum Dei magnum: & qui audiunt de secretis
nostris, non verificant ea propter eorum ignorantiam,
Intellexisti Aros? Aros dixit, vtique, sed nar¬
ra mihi de isto vase sine quo non complebitur
pus. Dixit Maria: Istud est vas Hermetis, quod
Stoici occultauerunt, & non est vas nigroman
ticum, sed est mensura ignis tui. Cui dixit
ros: ô domina obedisti in societate Scoyari:
ô prophetissa an inuenisti in secretis philoso¬
phor. qui posuerunt in libris suis quod aliquis
possit facere artem de vno corpore? Et dixit
Maria: vtique, quod Hermes non docuit, quia ra¬
dix Scoliae est corpus indolabile, insanabile
& est toxicum mortificans omnia corpora, &
puluerizat ea, & coagulat Mercurium odore
suo. Et dixit, Ego iuro tibi per Deum aeternum,
quod illud toxicum quando soluitur donec fit
aqua subtilis, non curo qua solutione fiat:
coagulat Mercurium in Lunam cum robore
veritatis, & incidit in solium louis, & Luni¬
ficat ipsum in Lunam. Et in omnibus corpori¬
bus est scientia, sed Stoici propter eorum vi¬
tae breuitatem & operis longinquitatem hoc
occultauerunt, & haec elementa tingentoria in
uenerunt, & ipsi increuerunt ea, & omnes phi¬
losophi docent illa praeter vas Hermetis,