89
ET MISERIA, DIALOGVS. 59
lim, quod primum miseram reddit mortalium uitam, instabili¬
tatem scilicet & ruinam rerum, nam quum certum nihil & perma¬
nens in uita quisquam sibi polliceri queat, quomodo is beatus
censebitur, cuius summam quantumuis & plenam beatitudinem
minima omnis disturbatio uiolare & auferre potest? Sane quum
omnia apud mortales infirma atque mutabilia sint, nulla tamen infir¬
mior sors est atque mutabilior, quam tyrannorum, quorum etiam quum
maior sit exaltatio, & sublimata magis status altitudo, ma¬
ior & proinde quum mutari eos contingat, casus & ruina. in¬
de tantae tyrannorum proditiones, euersiones, trucidationes,
ut nemo eorum uere unquam euaserit, qui non uel regno depul¬
sus, uel ueneno necatus, uel cruenta aliqua & pessima mor¬
te caesus, atque peremptus sit. quis talem eorum uitam optabit,
qui pro modici temporis felicitate (si tamen & illa felicitas appel¬
landa sit) tam tristi postea, tamque amaro fine consumuntur?
Horret animus dicere, nam ne credas his tantum mortales subie¬
ctos malis esse, sensimus & horum magnam partem, aliquando
nos inferi, licet tam ualida nobis & munita sit ciuitas, tam fir¬
ma & praepotens, atque omnibus undique pręsidijs circumsepta, non
possum sine dolore meminisse illius diei, qua Hercules ille
heros fortissimus, haec regna penetrauit. perfregit fores, inua¬
sit regem, exterruit reginam, quam & ante socij eius rapere
adorti erant. Abstraxit Cerberum, uinctumque & catenatum
magna ui in orbem duxit, concussit loca omnina, trepidare omnes
umbras atque ipsos iudices fecit, me quoque non modicum laesit
quem arrepta cymba, conto hoc meo percussit, impulsumque
grauiter in mediam paludem exturbauit. Timui equidem
tunc supremum Plutoni finem aduenisse regni sui, neque minus
illum cum coniuge in praedam duci ad superos, quam tartareum
canem. Sed paulo humanius cum eo actum est, quam opinabar.
Nam tandem sibi ac regno suo bene consultum est, neque tamen
ita consultum est, quin tricipiti saltem custode suo, qui tam
pernecessarius erat, spoliaretur. Quod si opinionem meam, quae
communis erat, omnium facta coaequassent, tunc cernere fuis
set, uter beatior, uel meus, uel Plutonis, tanti regis status esset.
H ij Ego