89
62 MAPHEI VEGII DE FELICITATE
ibis enim quum te de naui dimisero, ad seueros iudices no¬
stros, qui examinant & censent delicta omnium, ducent quo¬
que te in examinationem, scrutabunturque crimina tua, uideor ue¬
ro uidere, quali te iudicabunt poenae subijciendum. PAL. Qua
li? CHA. Parem peccato tuo poenam tibi statuent, nam cum
somno peccaueris, aeterno etiam te somno damnabunt. PAL.
Dormiam ego aeternum? CHA. Ita puto, nisi grauius sit aliud
peccatum tibi. PA. Sic mites habeam iudices, ut non est gra¬
uius aliud mihi. CHA. Nullam ergo nisi somni poenam pati¬
eris. PA. Non haec grauis poena mihi uidetur? CHA. Ne¬
que asinis etiam & bobus. At magnis & excellenti aliqua uir¬
tute praeditis uiris grauissima extimatur. PAL. Quas uero
dic poenas perferent tyranni? CHA. Audis tot exclamantes
& lamentantes uoces, tot horrificos planctus, tantum strido
rem ferri, tot tractus catenarum. PA. Delectabat me adeo
sermocinatio tua, ut his minime animum intenderem. sed quid
audio tam triste atque horrendum, quod prae horrore pene au¬
res meae sustinere possunt. CHA. Sunt haec quae audis tor¬
menta tyrannorum, nam quum illi in uita carcere quemque inclu¬
serint, spoliauerint, flagellauerint, trucidauerint, in summum
luctum, in summam egestatem & calamitatem deduxerint, damna¬
ti sunt etiam ab incorruptis iudicibus, ad perferendas pares
poenas, ideo teterrimis quoque carceribus inclusi, spoliati, fla¬
gellati, rotati caesi membratim, ac mille atrocissimis morti¬
bus cruentati, tantos ędunt quantos audis gemitus, tantum
luctum, tot ac tantos reboantes clamores atque eiulatus. PA
LI. Dic etiam mihi Charon, an ijsdem poenis plectuntur, qui
magni atque primarij tyrannis assistant. CHA. Prorsus ijsdem,
nam suasu & concilio eorum maxima committunt tyrranni
scelera sua. PA. An & in uita illi beati sunt? CHA. Non
secus ac tyranni quibus assistunt, nam ijsdem quoque malis
subiecti sunt. Eadem nanque sunt in eos populorum odia, ma¬
sora etiam inter se, eędem curę, eadem pericula. & quod mi¬
serabilius est, deijciuntur saepius à tyrannis suis, & uel carcere
uel morte aliquando pessima afficiuntur. PA. Tanta est er¬
go