89
68 LVCIANI CHARON,
rum uela uehementer impetit, intumescitque fluctibus unda,
uosque nauigationis imperiti, iubetis nunc uela laxari, nunc con¬
trahi, aut ea permittere uentis, ego in puppi sedens, ac cla¬
uum tenens, non nescius eorum, quae facto opus sunt, uo¬
bis silentium indico. Eodem modo tu o Mercuri, ceu guber¬
nator in huiusmodi re, ea facias quae potiora putes. Ego ue¬
ro, ut lex extatapud Lapithas, tacitus sedens, quae iusseris,
parebo. MER. Dicis quam belle. iam tibi indico silentium, inueni¬
am certe speculam huic rei idoneam. num Caucasus mons,
uel illo celsior Parnasus, aut utroque eminentior Olympus erit
commodior? Non de nihilo cum aspicio, memini Olympum.
sed opera tua mihi est opus. CHA. lube, nam quoad ualeo
tibi operam praestabo. MER. Extat apud Homerum poëtam in
ter Graecos clarissimum, quod duo Eoli filij cum adhuc essent pue¬
ri, Ossam à radicibus euellentes, Olympo suo imposuerunt,
deinde Pelion super Ossam, rati per hunc modum posse ascen¬
dere coelum. Sed quia louis hostes, dederunt merito poe¬
nas. Nos uero cum nihil aduersus deos agamus, quid ob¬
stat, ne montes montibus superimponamus, ut de sublimiori
quodam loco cuncta intueri possimus? CHA. Poterimus ne o
Mercuri, nos duo Pelion eleuare & Ossam? MER. Quid ni
o Charon? an censes nos, qui inter deos numeramur, illis ado¬
lescentibus esse imbecilliores? CHA. At non uidetur credibile
quod res tanta per nos duos possit effici. MER. Tardus es in¬
genio o Charon, & poëtarum minime peritus. Nam Home¬
rus (ut supra dixi) poëta in primis clarus, duobus uersibus
ascensum nobis fecit in coelum, adeo facile montes monti¬
bus superimponit. quod si hoc miraris, quid diceres, si Athlanta
cognosceres, quem humeris coelum sustulisse cuncti ferè
decantant poëtae. Is ut aliquando ab eo quiesceret labore, asse¬
runt Herculem, louis & Alcmenae filium, illi tantae moli sup¬
posuisse caput. CHA. Ita etiam audiui, sed ne uera sint, tu
Mercuri, ac poëtae norint, nos nostrum negocium prosequa¬
mur. MER. Verissima sunt o Charon, nec sapientissimos ho¬
mines