89
ANDREAS CRATANDER
AD LECTOREM.
HABES candide lector, duos nunc dialogos, uariam
mortalium conditionem perpulchre disserentes. Horum prior
Mapheo, alter, per Alamanum Rhinuccinum Florentinum
denuo latinitate donatus, Luciano adscribitur. Quos si ali¬
quando, animi refocillandi gratia, attente legeris, magnam
ex ijs nedum iucunditatem, uerum & utilitatem percipies.
Caeterum errata, quae inter imprimendum me absente accide¬
runt, tute emendabis, sunt enim minutula, & cognobilia.
Vale.
BASILEAE, APVDANDREAM CRA¬
TANDRVM ET SERVATIVM
CRVFTANVM. MENSE
VIIIBRI, ANNO
M. D. XVIII.