633
10 AD LECTOREM
cem appellantes, modo pneûma, hoc
est spiritum ex aetheris natura & essen¬
tia rerum quinta: unde aurum poculen¬
tum, & iactatus ille necdum inuentus
philosophorum lapis & sabulum con¬
stet. Hinc & arti datum nomen, psam¬
murgicen, & mysticen, & ammophy¬
siam, & sacram & maximam uocando,
ceu literas quasdam seclusas habeat, &
à quibus profanum uulgus arceri con¬
ueniat. Hoc genus laticis, ut arbitror,
significat epigramma nuperrimè in agro
Patauino iuxta oppidulum Atestae in¬
uentum opere lateritio ac proinde fra¬
gili, per imprudentiamque manus rusti¬
proscindentis ibi terram, corrupto:
Cuius memoria ne pereat, uerba praete¬
xuimus: Plutoni sacrum munus, &c. ut
supra. Itaque antiquissimum huius ar¬
tis apud Barbaros studium fuisse con¬
stat, ad Romanos uerò & Graecos deri¬
uatum tardius, nec prius forte quàm
Romani magnae orbis parti imperita¬
rent: aut si prius, latuisse tamen & intra
paucis¬