633
4 AD LECTOREM
ea quae chymistae faciunt, duobus fer¬
generibus summis comprehende¬
rim, ut aut liquores sint, aut solida. li¬
quores rursus aut aquei aut oleosi: &
hi uel aërei uel ignei. Solida uerò, aut
quae in uasorum fundo remanent: aut
quae sursum efferuntur: idque dupliciter,
uel tanquam pura corpora, ut quae subli¬
mata uocantur, argentum uiuum, arse¬
nicum, &c. uel fuligo ad oculorum re¬
media apud medicos. Sunt & alij qui¬
dam artificiosi praeparationis modi, qui¬
bus quod in medicamentis purissimum
efficacissimumque inest extrahitur, &
ueluti forma à materia separatur.
Et quanquam ego nec in chymisti¬
cis neque caeteris apparatibus uersatus
sim, sed obiter quaedam tum ipse expe¬
riendo paucula, tum ex amicis cogno¬
uerim: tamen quicquid & quantulum
cumque hoc est, rei medicę studiosis com¬
municabo: non ut perfectè accurateque
artem ipsam destillandi & alia praepa¬
randi tradam, sed tanquam ijs scribens
qui