633
PRAEFATIO. 17
est Hippocratem nostrum ptisanam in
tempestiuè exhibitam, mortis causam
fuisse pleuritico cuidam scripsisse. Isti
igitur partim inscitiae partim improbi¬
tati suae relinquendi sunt: ij uerò qui me¬
dicorum opera indigent admonendi,
idem in medicina ut faciant, quod in
mnibus alijs artibus omnes solent: hoc
est medicos ut eligant bonos & erudi¬
tos, quique hanc artem ex professo tum
rationibus ceu philosophiae partem,
tum actu ipso medendi colant exerce¬
antque. Sed redeo ad institutum. Appa¬
ratus igitur, inquam, maximam in om¬
ni re uim habet. In oratione elocutio,
actio & pronunciatio, magis ferè mo¬
uent audientium animos quàm ipsum
quod tractatur argumentum. hinc est
quòd numeris & metris inclusa, tanto¬
pere delectant: quae si oratione soluta
efferas, frigida, supina & inertia habe¬
buntur. Hinc est quòd quidam in ora¬
tore quid primum esset interrogatus,
pronunciatio respondit. quid secun¬
B