633
THESAVRVS. 29
effertur, quod aereum secundo, quod ig¬
neum postremo, terreae partes in fun¬
do manent, & si maior sit ignis adurun¬
tur. in metallicis uerò eaedem in uapo¬
rem resolutae, & alembico adhaerentes
concrescunt, colore in album mutato,
ut argentum uiuum, arsenicum, halini¬
trum, &c.
Ignis attenuat (inquit Cardanus) uel
comminuendo sicca, ut cum arenam in pul¬
uerem redigit: aut colliquando, ut me¬
tallica: aut tenues partes separando, ut
in destillationibus. Contingit tamen
in destillationibus aliquid attenuari
ac alteri misceri, cum à calido humido
non ab igne fiunt. Calor enim miscet,
& cum humido attenuat. (Contra forte,
Calor enim attenuat, & cum humido mi¬
scet.) Fit autem hoc uasis in aquam fer¬
uentem immissis, uocantque Mariae balne¬
um. Proximum bonitate destillationis
genus huic in equino fimo, inde quod
per cineres, praestantissimum in oliuarum
recrementis postquam oleum detractum