633
THESAVRVS. 39
Auena (potus nimirum ex auena, ut
cereuisia ex hordeo) excalefacit & in¬
ebriat non minùs quàm uinum. Apud
Tartaros referunt aquam è lacte destil¬
lato inebriare. Sed omnis aqua (non
elementum, sed liquor aliquis compo¬
fitus aut succus) cum saepius destilla¬
tur hoc potest efficere. nam incale¬
scit, attenuatur, & uim ignis magis re¬
cipit. unde ardens saepius destillata
acuitatis deducitur ut bibi non possit,
Cardanus. Quò autem liquor aut res
destillanda crassior fuerit, magis ca¬
lorem & ignem repetita destillatione
concipere uidetur.
Constat aquam fieri posse (inquit
Cardanus) quae lapidem uesicae per ca¬
theterem immissa, illico confringet. Nam
cum duo sint necessaria, & quòd lapi¬
dem atterat, & quòd uesicę sit innoxia:
primum praestabit modus ac materia:
nam extremos uapores è scorpionum cine¬
re, uel Macedonici petroselini, uel teco
litho, aut lapidib. cancrorum excipiemus.
C4