153
21
THEOPHRASTI
primus acquirendi modus, atque via,
nullo modo sperni, sed summopere lau¬
dari debet. Taleque desiderium, aut ap¬
petitus non magis, quàm iuuenum ado¬
lescentumque licitus ad matrimonium
amor, interire deberet. Vt apes propter
mel & ceram ad rosas & flores deside¬
rant, non alias homines, vt ipsae, praeter
auaritiam commodumque proprium, ad
eruendum è terra metallum anhelare fo¬
ret aequum: nam qui nimium quaerit, mi¬
nimum reperire solet. Non auro solo
Deus homines argentoue, sed etiam
pauperie, sordibus, atque miseria donat.
Aliquos etiam ad metallorum, & mine¬
ralium singulares cognitiones vocauit,
quibus faciliorem, & breuiorem Sol &
Luna fabricandi modum, absque fossioni¬
bus fusionibusque sunt adepti, quàm ex
vulgari Sol & Luna e primitiuis corporibus
extrahendi consuetudine: nedum ex
subterraneis, verumetiam per certas ar¬
tes, et noticias, ex 5. metallorum genere
(medio tamen arte fabricatorum metal¬
lorum) Mercurius Jupiter SaturnusMars Venus, de quibus, & quo¬
libet separatim Sol & Luna fabricari po¬
test, ex vno tamen, quàm ex alio facilius.
Nota