403
GEBRI ARA¬
BIS PHILOSOPHI SO¬
LERTISSIMI, RERVMQVE NATVRALI¬
um (praecipue metallicarm) peritissimi, [GR] Περὶ Χυμείας [/GR]
libellus, quem inscripsit, De inuestigatione
perfectionis. Incerto interprete.
Praefatio, in qua explicat, cur hunc li¬
brum scripserit. Cap. 1.
Investigationem huius nobilissimę sci¬
entiae, ex continua, & frequenti operis
sedulitate, & huic compari studio ni¬
mio, necnon cogitationibus nostris
profundissimis, & uarijs annexis, emis¬
sam uobis tradam: ut melius & aper¬
tius à uobis uolumina subsequentia intelligantur, &
ut intellecta, & circa eadem ingeniata & perscrutata, fa¬
cilius & promptius ad effectum perducantur. Et quia
est aliud, artis inuestigare rationem, quàm attentare &
probare subtilitates & ingenia horum: donec operan¬
do, & perscrutando, & experiendo, ad intentum per¬
ueniatur completum. Ideo in hoc nostro libro, quęcumque
per narrata inuestigauimus, secundum nostrae mentis
rationem scripsimus, artem dico perficientia. Non pu¬
tet tamen quis, quòd hanc inuestigationem composue¬
a
rimus