403
PERFECTIONIS GEBRI. 3
gam & temperatam decoctionem, in uisceribus terrae
mundae inspissata & fixa, cum conseruatione suae hu¬
miditatis radicalis, non corrumpentis, sed ad substan¬
tiam solidam cum ignitione debita fusibilem, & sub mal¬
leo extendibilem producta. Per diffinitionem natu¬
rae huius perficientis, leuius peruenire possumus ad co¬
gnitionem rei corrumpentis. Et est illa, quae à contra¬
rio sensu habet intelligi, uidelicet substantia impura ar¬
genti uiui & sulphuris, sine proportione debita commi¬
xta, uel minus decocta in uisceribus terrae immundae,
nec recte inspissata, nec fixa, humiditatem habens com¬
bustibilem & corrumpentem, & rarae substantiae, & po¬
rosae: uel habens fusionem sine ignitione debita, uel nul¬
Iam, nec patiens malleum sufficienter. Primam autem
diffinitionem inueni intrusam in his duobus corpori¬
bus, uidelicet in Sole & Luna, secundum cuiuslibet per¬
fectionem. Secundam uero in his quatuor, scilicet in¬
stanno, plumbo, cupro, & ferro, secundum cuiuslibet
imperfectionem. Et quia haec corpora imperfecta ad sa¬
nitatem & perfectionem non sunt reducibilia, nisi con¬
trarium in eis operetur, id est, quod manifestum occul¬
tetur, & occultum manifestetur: quae operatio uel con¬
trariatio fit per praeparationem, igitur praeparatio est
eis adhibenda. Est ergo praeparare, superflua demere,
& absentia supplere, & sic notam eis immittere perfecti¬
onem: hac autem praeparatione non indigent corpo¬
ra perfecta. Indigent uero praeparatione tali, quòd eo¬
a ij
rum