403
PERFECTIONIS GEBRI. 9
tio accidentalium possibilis est, oportet nos cum igne
artificiali his praedictis mundatis, superflua demere aco¬
cidentia cuncta, sola substantia argenti uiui & sulphu¬
ris radicalis permanente. Et haec est integra praepara¬
tio imperfectorum, & depuratio perfecta. Melioratio,
depuratio, & subtiliatio horum, substantiae purae rema¬
nentis, fit multis modis, secundum quòd indiget elixir.
Praeparationis ergo & depurationis in generali mo¬
dus est hic. Primo enim eleuanda est cum igne pro¬
portionali tota humiditas superflua & corrupta, in illo¬
rum essentia, etiam superfluitas subtilis & comburens,
& hoc calcinando. Deinde totalis substantia remanens
corrupta, in illorum calce superfluae humiditatis com¬
burentis & nigredinis corrodenda est cum his mundatis
praedictis corrosiuis, acutis seu acerbis, donec calx fue¬
rit alba siue rubea, aut secundum corporis naturam &
proprietatem colorata, & munda, & pura ab omni su¬
perfluitate, seu corruptione praenarratis. Et haec cum his
corrosiuis mundantur, terendo, imbibendo, & lauando.
Postea uero delenda, seu deponenda est totalis terre
streitas immunda, & feculentia combustibilis & grossa,
cum rebus praedictis, mundatis uel puris, fusionem me¬
tallicam non habentibus, cum calce praedicta, modo prae¬
dicto deputata, commixtis & bene tritis, quae in fusio¬
ne, seu calcis reductione retinebunt secum terrestreitatem
grossam & immundam praedictam, remanente corpo¬
re puro, ex omni superfluitate corrumpente mundato.
Ex hoc
b