633
THESAVRVS. 53
sue: & eius quidem et rosaceae tantum, ut
annotauerut Monachi qui in Mesuen
scripserunt: ut existimandum sit eximi¬
am quandam uim prae cęteris in duobus
istis stillatitijs liquoribus inesse, si rectè
parentur: na ut uulgus pharmacopola¬
rum parat, absinthij aqua odore sapo¬
reque omni caret, ut in pręcedentibus di¬
ctum est. Quòd si quis efficaciorem hunc
liquorem desiderat, absinthium aridum
in uino maceret ac destillet in Balneo
M. aut si adhuc ualidiorem, in cinerib.
Sed quę in liquore aliquo macerata de¬
stillantur, horum iam non simplices aquę
sed compositę sunt, de quibus infra pri¬
uatim scribemus.
Alsinae, quam uulgo morsum gallinae
uocat, aqua destillata, infantib. & pue¬
ris epilepticis datur, per se, uel cum
qua fontana. Valde hoc commendant
mulierculae, & quędam sua experimenta
praedicant. Ego nuper frustra propinatam
uidi. sed ea mihi gustanti ferè nauseam mo¬
uebat: forte quod uetustior, aut in alembi¬
D3