403
16 DE INVESTIGATIONE
iam dictum. Ergo per omnia & singula fac in ipsa sub¬
tiliatione sicut de Sole fecisti. Et aqua Lunae dissolutae,
est fermentum ad elixir album spirituale factum.
De proprietatibus Elixiris maioris.
Caput XII.
Iam imperfectorum pręparationem, & per¬
fectorum subtiliationem, sufficienter deter¬
minauimus, ut de eis quilibet discretus pos¬
sit adimplere intentionem. Attendat ergo
quis proprietates & actionis modos compositionis Eli¬
xiris maioris. Nos enim quaerimus substantiam unam
facere, tamen ex pluribus aggregatam, coadunatam, fi¬
xam, quàm super ignem positam, ignis non exprimat,
& liquatis permisceatur, & liquescat cum ipsis, cum eo
quod est in ea de substantia ingressibili, & permiscea¬
tur cum eo quod est in ea de substantia permiscibili, &
consolidetur cum eo, quod est in ea de substantia conso¬
lidatiua, & figatur cum eo quod est in ea de substantia
fixatiua, & non comburatur ab his, quae non combu¬
runt aurum & argentum, & afferat consolidationes &
pondus cum ignitione debita & persecta. Non tamen
eatenus breue tempus intelligas, ut paucis diebus, uel
horis possit prima uice confici. Sed quia respectu alio¬
rum medicorum modernorum, respectu etiam naturae
operationis ueritas hoc modo citius terminatur. Vn¬
de dixit philosophus: Medicina est cuius temporis
longum