403
18 DE INVESTIGATIONE
bus istis relata. Ea uero quae per nostram experienti¬
am digitis extraximus, & uidimus oculis, & manibus
tetigimus, scripsimus in Summa nostri perfecti magi¬
sterij. Sapiens ergo artifex in nostris studeat uolumi¬
nibus, colligendo nostram dispersam intentionem, quam
in diuersis locis proposuimus, ne malignis seu ignaris
publicetur: & collectam probet, donec ad cognitionem
studendo, & experimentando cum laboris ingenio si
instantia peuenerit totalem. Exerceat ergo se artifex, et
inueniet huius iam modum inuestigationis, (commo¬
tis amore uisceribus) per nostram considerationem, ue¬
ritatis cognitionem etiam dare plenariam, perficientis
& corrumpentis materiae & formae. Considerauimus
enim inuestigatione nostra, perfectorm materiam cum
forma, à radice suae commixtionis usque ad complemen¬
tum, puram esse, sine corruptione superuenienti aliqua.
Considerauimus etiam à contrario sensu imperfecto¬
rum substantiam, & perfectorum unam esse ubique, scili¬
cet argentum uiuum & sulphur: quae ante commixtio¬
nem suam, pura sunt & munda. Et per hanc considera¬
tionem per nostrum exercitium inuenimus, corruptio¬
nem imperfectorum accidentaliter superuenisse, quae
materiae nouam & corruptam dedit formam. Nam cum
corpora imperfecta, per nostram experientiam, & per
ingenium nostrum uidimus praeparata, & mundata ab
omni superflua corruptione, & immundicia fugitiua
seu terrestri deliberata. Inuenimus ipsa maioris clarita¬
tis