153
DE TRIB.
44
causa morborum, & rerum arbores co¬
gnoscere medico necessarium foret, qua¬
rum triplicitatis pars vna salis est, quae
duplata rebis, & alimenti reperitur: idem
in arbore sulphuris & mercurij iudica¬
ri debet. Maximopere cauendum est me¬
dico ne duas arbores in vna cura per¬
misceat, sed methodum hanc obseruare
conetur, quae mercurialib. morbis mer¬
curium, sal salinis, & sulphureis sulphur,
ac vnicuique morbo suum appropriatum
adhibendum esse docet naturaliter. Me¬
dicamentorum igitur tria genera, toti¬
dem & morborum esse comperiuntur:
inde vaniloquiorum, & cauillationum
prolixitates Auicennae, Mesue, nec¬
non aliorum fugiendas esse constat
pertissimè.
CAPVT VII.
Vt medicus animi sui conceptum
breuibus, & leuiter extricare va¬
leat, morbos omnes, et quemlibet
sub suae curae nomen, vti supra narratum
est, concludere debet, non dicere mor¬
bus hic, est Ictericia, quoniam experti
d
Omnis
morbus à
medico po¬
nendus sub-
nomine
suae medici-
nae.
Cognitio
arboris re¬
rum & mor¬
borum ne¬
cessaria.
Regula.
Vt morbo¬
rum tria ge¬
nera, toti¬
dem & me¬
dicinae.