153
DE TRIB. PRINC.
46
tu loquere, morbus hic est tincturae, col¬
liget inde medicus expertus, cognitio¬
nem tincturarũm habere te, earumque re¬
generationis, & aetatis restaurationis
gnarum non iudicabit. Cum dixeris, mor¬
bus est vitrioli, sapiens mox intelliget,
species Epilepsiae curasse te per oleum
vitrioli, vel spiritum eius: Haec & simi¬
lia docent antiquorum scripta. Sed quan¬
uis ad huius instituti mei theorica non
pertineant, volui tamen his indicare qua
ratione medicinae theoria finienda sit,
ac ad suam practicam deducenda: quòd
etiam theoricae tantum id fecerim, cau¬
sam esse putes, quia specialis illorum na¬
tura, de trium antedictorum fontibus,
naturaeque mysteria per antiquissimos
autthores illis inclusa peti debent: per
quos etiam thęoricam meam, quoad
amborum originem, elementorum sci¬
licet in suis productionibus, & anima¬
lium suis in generationibus firmissimè
probare possum, & ex ipsis theoricae
fundamentum immotissimum
ponere.
d 2