153
DE TRIB. PRINC.
50
ad centrum se recipere, deque mobilibus
quicquid arripit ante se pellere. Non
est, vti loquuntur frigidi repercutere:
boni viri qui hoc dicunt, opinantur cau¬
da se tenere vulpem, cum tamen in anum
illi manum impegerint. Subtilissimum,
& maximè cautelosum Albertistam
porteret esse talem, qui regulam hanc
defendere vellet, quamuis etiam ex Grae¬
corum consilio prodiret, latius de his
in Philosophia.
CAPVT X.
Qvicquid sciri cognoscique de con¬
fortatiuis potest, hoc ipsum do¬
cet explanatio Archei, qui homi¬
ni persimilis, in quatuor elementis posi¬
tus est, Archeus verus in quatuor parti¬
bus. De quo sic loquere, magnus est
Cosmus, homo verò paruus, vnus alte¬
ri similis, ex ipso vis confortationis ori¬
tur, vt quicquid ex Archei corde natum
est, cordis confortatiuum existat, uelut
Aurum, Smaragdus, Coralium, & ple¬
raque alia. Quod ex hepate fuerit, elemen¬
ti cosmi confortat hepar, & sic de reli¬
d 4