403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 29
precio (si artis principia non ignoraueris, & ea quae tib
tradidimus, rectè intellexeris) ad complementum magiste¬
rij peruenies. Si ergo aes tuum perdideris, non attendendo no¬
stra monita, quae tibi in hoc libello scripsimus aperta &
manifesta, nos non inique corrodas, nec nobis blasphe¬
mias iniungas, sed tuę imputa ignorantiae & praesumptio¬
ni. Igitur haec scientia non bene couenit pauperi uel indi¬
genti, sed potius est ei inimica & aduersaria. Nec etiam
adinuenire nitatur sophisticam metam operis, sed soli sit com¬
plemento intentus, quoniam ars nostra in potentia diui¬
na seruatur, & cui uult, elargitur & subtrahit, qui est glori¬
osus, & sublimis, & omni iusticia & bonitate repletus,
forte enim ex sophistici uindicta operis, tibi artem de¬
negaret, & in deuium erroris te crudeliter detruderet, &
ex errore in infoelicitatem, & miseriam perpetuam. Mi¬
serrimus enim & infoelix est, cui Deus semper post ope¬
ris sui atque laboris finem, ueritatem denegat conspice¬
re: quoniam uitae suae spacium semper in errore conclu¬
dit & terminat, hic enim in labore constitutus, perpetuo
omnique infortunio, & infoelicitate obsessus, totam huius
seculi consolationem, gaudium, & delectationem amittit, &
uitam suam in merore sine proficuo consumit. Studeat simili¬
ter, cum in opere fuerit, omnia signa, quae in qualibet de¬
coctione apparent, in mentem sigillare, & illorum causas
inquirere. Hęc itaque sunt, quę necessaria sunt artifici, ad
artem nostram idoneo. Si uero alterum eorum, quae narraui¬
mus, eidem defuerit, huic arti non adhaereat.
Secun¬