153
DE CONTRACTVR.
56
ex medicamentorum impertinentia, si¬
cuti loco de vulneribus habetur con¬
tractura nascatur, cuius cura sub antedi¬
ctis accidentaliter factis continetur,
quia causa per quam lapsus iam factus
fuit, carnes & venas obstruxit, atque mor¬
tificauit, vt nerui prorsus in seipsis defi¬
ciant, membroque nullas vires adhibere
valeant, vnde ipsum etiam deficere co¬
gitur: quod patebit clarius, vbi de cura
per quam mortificata membra quae¬
quae refocillari, viuificarique rursus pos¬
sunt, agetur inposterum.
De contracturis ex tartaro calculoue
procedentibus.
CAPVT V.
Offertur & alia contractura, quae
procedit ex calculo, vel tartaro,
sub cingulo dumtaxat regionem
habens, doloribus quandoque maximis
praecedentibus, totam illam corporis
plus mediam partem interimit, insensi¬
tiuam, & immobilem reddit. Nonnun¬
quam in ventre solùm torminibus inte¬
stina contrahit, quod externè uideri ne¬