403
42 SECVNDA PARS LIB. PRIMI
struitur, non autem impossibile est, illud posse construi,
huius autem assignamus causam, quia fortem habuit
compositionem, ideoque difficiliorem habuit resolutio¬
nem, ideoque difficulter destruitur. Et hoc est, quod fa¬
cit eos opinari, impossibile esse illius constructionem,
quia destructionem artificialem ex cursu naturae igno¬
rant. Attentauerunt forte, quòd sit fortis compositionis,
sed quàm fortis compositionis sit, non attentauerunt.
Sufficienter itaque tibi charissime fili sophistarum fanta¬
sias attulimus. Restat ergo, ex quo te attentum promis¬
sione fecimus, secundum illam promissionem ad ea quae
determinanda sunt, ex rationibus artem negantium, à
datis transire. Quae cum debite determinata fuerint, tu
ad ea uenire determinanda, quae sunt principia de in¬
tentione naturae, quorum essentiam nos oportet dispu¬
tare sufficientius in insequentibus. Post illam uero de¬
term inationem, etiam de ipsis sermonem faciemus, quae
sunt principia nostri magisterij. In prima tamen tradi¬
tione uniuersalem, in sequenti uero singularem de uno¬
quoque principiorum faciemus sermonem. Nunc uero ad
praesens rationes negantium à datis, & ipsarum inter¬
emptiones in primis afferamus.
Diuersae opiniones eorum, qui artem esse sup¬
ponunt Caput XII.
Hanc itaque artem supponentes, multiplices
ex intensione diuersa esse comperimus, Alij
quidem