403
44 SECVNDA PARS LILRI PRIMI
autem ex Sulphure, & huic affini Arsenico, lapidem phi¬
losophorum perquiri asserunt necesse esse. Et alij qui¬
dam ex Marchesita, quidam ex Tutia & Magnesia, &
ex sale Ammoniaco quidam. Qui uero in corporibus,
alij quidam in Plumbo, alij in quolibet aliorum corpo¬
rum esse dicunt, alij utique in Vitro, & quidam in Gem¬
mis, & alij in diuersitatibus salium & aluminum, & ni¬
trorum & boracium: & alij in omni genere rerum uege¬
tabilium. Et illorum unicuique supponenti alius est ad¬
uersarius, secundum suam suppositionem. Et his aduer¬
sans credit se arti simpliciter aduersari. Et secundum
plurimum utriusque sectam inuenimus rationibus uacuam,
Rationes negantium artem in sulphure sup¬
positam. Caput. XIII.
Quidam igitur in sulphure supponentes eam
inueniri, in sulphure laborem impenderunt,
& ignorantes eius praeparationis perfectio¬
nem, ipsam praeparationem diminutam re¬
liquerunt. Crediderunt enim solam mundationem, &
purificationem, praeparationem perfectionis fore, haec
autem per sublimationem fit, ideoque adductum est in¬
tentioni eorum, ut existimarent, quòd sola sublimatio¬
in sulphure, sit perfectio praeparationis ipsius, & simili¬
ter in suo compari, uidelicet in arsenico autumantes in¬
duxerunt. Venientes igitur ad proiectionem, quae est
ad intentionem alterationis, uiderunt illud aduri, & eua¬
nescere,