403
46 SECVNDA PARS LIB. PRIMI
cimus, quia adurentiam in sulphure dimisarunt & fu¬
gam, quae non solum non perficiunt, uerum etiam dissi¬
pant & destruunt.
Rationes negantium artem in Arsenico supposi¬
tam, earumque confutatio. Caput XV.
Alij uero in eodem & suo compari Arsenico
hunc lapidem inueniri existimantes neces¬
se esse, & profundius ad operis consumma¬
tionem attendentes, non solum per subli¬
mationem mundauerunt adurentem sulphureitatem
uerum etiam remouere conati sunt terrestreitatem, reli¬
cta in illo fuga. Ad quorum proiectionem similiter de¬
lusio superuenit, quia non adhaesit stabiliter in his ipsis
corporibus, sed successiue & paulatim euanuit, relicto
tali corpore in priori sua dispositione. Qui & similiter
arguerunt interimentes ut primi, & eisdem ut primis re¬
spondentes, artem affirmamus, & eam scimus esse, quia
uidimus, & ueritatem tetigimus.
Rationes negantium artem suppositam in Sul¬
phure, Argento uiuo, Tutia, Magnesia, Marche¬
sita, & sale Ammoniaco, eorumque confutatio.
Caput XVI.
Alij quidam profundius in ipso uiderunt, et
mundauerunt illud, & fugam & adustionem
abstulerunt, & factum est eis fixum & terre¬
um