153
DE CONTRACTVR.
72
sunt medicamenta. Spiritus vitae reuo¬
candus est, recuperandus, & renouan¬
dus, excellentissimis, & confortantibus
plurimum remedijs, quorum humore
nouo spiritus ille vi quadam introduca¬
tur in membra, de quibus praui cum
suis venenis, & infectionibus humores
expellantur, singulari medicinae practi¬
ca naturaliter hoc ipsum operante. Con¬
siderandum est vlterius huiusmodi me¬
dicamentum quod istis morbis resiste¬
re debeat, non commune, non crudum,
nec inseparatum (ni forte leuis, & quae
iam cessare coepit contractura sit) exi¬
stere debere, sed spirituale quid, corpus
totum penetrans cum proprietatibus
antedictis. Duobus modis ista cura fie¬
ri debet: Vno quidem vt illa membra
quae sunt à suo loco mota, restituantur
vt decet. Altero vero, quòd maximis
confortatiuis, vti sunt, Aurum potabile,
Oleum Solis, Materia perlarum, Essen¬
tia antimonij, Arcana quintae essentiae,
Aqua vitae, oleum vitrioli, Aqua tarta¬
ri, Quintum esse gemmarum, Coralio¬
rum, & similium, paulatim subleuentur,
confortentur, & in pristinas vires reuo¬
centur.