403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 53
commixtione horum durorum corporum, uel quia fran¬
gibile fecerunt omnino, uel omnino nimis molle non
alteratum à duro, uel nimis durum non alteratum à mol¬
li. Et sic conuenientiam non inuenerunt, & ideo artem
esse negauerunt.
Rationes negantum artem in extractione ani¬
mae, uel ignis regimine suppositam. Cap. XXII.
Alij uero adhuc intimius & profundius in¬
spicientes alterare uoluerunt corpora cum
animarum suarum extractione, & cum ex¬
tracta anima omnia alia similiter. Et ad id
non potuit eorum experientia peruenire, sed delusi fue¬
runt in intentione sua, per hoc aestimantes artem non pos¬
se inueniri. Alij uero solo igne ipsa perficere conantes
delusi in opinione sua fuerunt, quia ad illud peruenire
nescierunt. Et hi eam ex hoc non esse putauerunt. Qui¬
bus omnibus obuiamus ut primis
Rationes negantium artem in uitro, & gemmis
suppositam, & earum confutatio. Cap. XXIII.
Qui uero in Vitro, & Gemmis illam posue¬
runt, experti sunt, per Vitrum & Gemmas in
corporibus alterationes fieri non posse, quia
non alterat quod non ingreditur, at nec Vi¬
trum quidem, nec Gemmae ingrediuntur, ideoque non
alterant. Sed & si conati sunt Vitrum cum illis unire,
cum