153
97
THEOPHRASTVS
Conclusio de contracturarum curis, perquam
carum uires declarantur.
CAPVT IX.
Iam aliquot recepta pro contracturis
posuimus, pro maiori parte non inco¬
gnita, quorum si debito praeparatum
fuerit ordine, pariter & administratum
quodlibet, est ad curam sufficiens. Ve¬
rum quòd aliquibus non subuentum
est aliquando, causa duplex assignatur.
Prior atque minor, quòd membro spiri¬
tus, humorque vitae prorsus relicto nullo
residuo deperijt, naturaeque medentis in¬
trinsecus, vel naturalis balsami nihil in
eo remanserit. Altera maior, est Fatum
à Deo sic ordinatum, de quo libro de Fa¬
tis agimus. Vtraque non aliâs innotesce¬
re medico potest, quàm ex perfecto¬
rum adhibitorum ad curam hanc medi¬
camentorum effectuum nulla demon¬
stratione, per quod indicium alteram,
vtramque dijudicare poterit occasionem,
cur nihil efficere possit in contractura¬
rum cura. De caetero nulla reperitur in¬
firmitas, quae proprium non habeat ex
aduerso