403
72 QUARTA PARS LIBRI PRIMI
facilitas & difficultas, & quae breuitas laboris, & longi¬
tudo, in radice in natura corporum inuenta sunt. Iam
ergo principia naturalia ipsorum corporum, traditione
uera, quae est ex intentione naturae perscripsimus, & ip¬
sorum corporum similiter determinatos sermones in
singulis Capitulis ueraciter exposuimus, & secundum
sententiam eorum, qui intima naturae uidere potuerunt,
& secundum nostram, qui ad ea peruenimus cum in¬
stantia laboris. Nunc uero secundum quod innuimus,
expedit huius artis defectum supplere, & principia om¬
nia huius magisterij tradere in huius nostri sermonis
ultima parte, & perfectionem quàm uidimus, secundum
eius exigentiam, cum causis suis monstrare.
QUARTA PARS HVIVS
PRIMI LIBRI, DE PRINCIPIIS
artificialibus huius artis.
Diuisio dicendorum in hac parte, cum insinuatione perfe¬
ctionis, in secundo libro tradendae. Cap. XXXVIII.
Sunt duo quae determinanda sunt. Princi¬
pia scilicet huius magisterij, & perfectio
iusdem. Sunt itaque huius artis principia mo¬
di operationum ipsius, quibus applicatur,
artifex ad hoc magisterium. Qui quidem à se inuicem,
sunt diversi. Est enim unus modus Sublimatio, & De¬
scensio alter, & unus etiam Distillatio, & unus ex modis est
Calcinatio, & alius Solutio, & alius Coagulatio, Se¬
otimus