153
113
THEOPHRASTVS
expulerunt. Statim ac irruperunt hu¬
moristae, vnica plus hora, quam integro
natura potuisset anno, facere praesumse¬
runt: vt etiam illis creditum est, ita mox
medicina funditus perijt.
Ad Guttam, vel Paralysim.
Si vetustate confirmata sit, purgetur
patiens vt supra. Radicis istius efficacia
est, vt morbum hunc à fundamento quae¬
rat, nihilque relinquit in toto corpore,
quod radicitus non percurrat, quia con¬
tra huiusmodi morbum gradum aequa¬
lem obtinet. Quicumque pondus hoc
gnorauerit, aequalia scilicet esse debere
pondera, vnciamque semis praeterierit,
non curabit huiusmodi morbos. Quan¬
obrem administrari debet haec medi¬
cina, pro personarum, infirmitatum, &
commoditatis respectibus.
Ad Hydropisim.
In hominibus aquae fluxus, atque fon¬
tes incredibiles his qui non viderunt,
nununquàm exurgere palam est. veluti
Moses virga sua rupem in Horeb per¬
cutiens aquam effluere fecit, potest etiam
fieri, vt Deus hominem flagello percu¬
tiat, sicuti Moses rupem: sed quia miseri
cors,