153
119 [sic]
THEOPHRASTVS.
Epilepsiae curam sub sequi debere, quae
in arcano spiritus vitrioli labet: eo qui¬
dem ordine seruato iuuenes, atque senes
curari poterunt. Hic tamen animaduer¬
tendum est medico, purgationum, & es¬
sentiarum ordinem, ex pharmaceutices [sic]
arte minimè, sed ex ratione rerum pen¬
dere, quę dosim, & ipsam administratio¬
nem in omnibus indicat.
Ex alio libro Paracelsi radicis huius exaltatio.
In his morbis, quod etiam experien¬
tia mihi comprobatum est, suaderem, vt
ab ista radice recentissima tota humidi¬
tas, & oleum per vini spiritum extrahe¬
retur deinceps spiritus ille separare¬
tur, vt radicis essentia sola maneret
absque mixtura, peroptimeque dulcificare¬
tur. Talis est inter hanc essentiam, & prae¬
missos processus differentia, quòd pa¬
rum, aut nihil phlegmatis, aut humoris
in ea, sed corporis epileptici plurimum
existat. Quapropter hoc processu tu¬
tius agetur, cum hactenus melior pur¬
gatio non emerserit in lucem, nec poten¬
tior cura. Multoque melior adhuc eua¬
det, si viscus quercinus, pyrethrum &
peoniae semen addita fuerint in eius ex¬
tractione, sic vt istorum etiam spiritus me¬
dicinales