153
123
THEOPHRASTVS
purgandum est, postmodum tinctura Mar¬
tis vtendum, quae peccantem cohibet mate-
riam ne augeatur, quòd ista materia
praemittit huiusmodi signa peius quid
augmento sui successurum indicantia. Tales
purgationes annuę fieri debent: est enim
laxatiuum annuale, quum incrementum ali¬
quod iterum pullulare cupit, quandoque se¬
cundum lunam, aliquando secundum solem,
aut signa. Haec igitur purgatio non intel¬
ligitur ex anno 365. dierum, sed ab incre¬
mento paroxismi. Quamobrem est quod
renoues, & pręserues corpora tincturis
ex Marte tractis, vti medicina docet,
mysteriaque naturae postulant.
Tractus Theophrasti de Porosa.
Ad omnes aperitiones internas, & ex¬
ternas, vt in cute Porosa confert maximè
ad expulsionem eorum, quae per poros eua¬
cuari debent, & ad putridarum carnium è vul¬
neribus eiectionem. Gesta forinsecus
vti coralia solent, phantasmata (quod
est excellentissimum spectra produ¬
centia pellit, quibus spiritus videre, quę
que horrenda sunt audire se falso homi¬
nes imaginanantur. Morborum ge¬
nus