403
98 QUARTA PARS LIBRI PRIMI
tus, & parietes illius sine scrupulo aequaliter sint termi¬
nantes in fundi acuitatem, ut possit ununquodque fusibi¬
lium libere sine adhaerentia ad fundi illius foramen de¬
scendere, & coopertorium eius (si necesse sit) ad similitu¬
dinem planae parapsidis, & bene conueniat illi, & sint de¬
bona & firma terra, & non de facili per ignis pressuram
findente. Mittatur igitur res, cuius intentio sit descende¬
re, in illud, super baculos rotundos ex terra factos, ut ma¬
gis fundo superiori approximent, & cooperiatur cum eo,
& iunctura firmetur, & in igne de carbonibus ponatur,
& super ipsum suffletur, quousque tota res descendat in
uas sibi suppositum. Potest tamen (si res fuerit difficilis fu¬
sionis) poni super tabulam planam, uel paruae concauita¬
tis, à qua possit de facili descendere cum inclinatione ca¬
pitis descensorij, si fusa fuerit. Purificantur enim per hoc
corpora. Sed per pastillum melius purificantur, cuius mo¬
dus purificationis est idem cum modo purificationis de¬
scensorij. Et ideo per illum excusamur ab eo. Tenet enim
feces corporum, ut descensorium, & melius, & ideo narra¬
mus modum illius. Dicimus igitur, quòd accipimus cor¬
pus, de cuius intentione est mundari, & illud in grana
minutissima, uel limaturam, uel in calcem (quod perfe¬
ctius est) redigimus, & ei commiscemus calcem aliquam de
cuius intentione non sit fundi, & postea illud fundimus.
Inuenimus enim per illud corpora mundari multa ite¬
ratione, sed non mundificatione perfecta, quàm perfe¬
ctionem scimus esse, sed mundificatione utili, ut medi¬
cina