403
100 QVARTA PARS LIB. PRIMI
De Distillatione & causis eius, ac de tribus eius¬
dem generibus, scilicet per alembicum per descenso¬
rium, & per filtrum. Cap. L.
Conueniens est igitur, ut sequentes propo¬
situ nostrum, sermonem de distillatione trada¬
mus cum causis suis. Est igitur distillatio ua¬
porum aqueorum in suo uase eleuatio. Diuersifi¬
catur itaque distillatio. Nam quaedam est per ignem, quae
dam uero sine igne. Quae uero per ignem fit, duorum ge¬
nerum inuenitur. Quaedam est per eleuationem in alem¬
bicum, quaedam per descensum Chemiae, qua mediante
oleum ex uegetabilibus elicitur. Causa quare inuenta sit
distillatio, & causa generalis inuentionis cuiuslibet di¬
stillationis est purificatio liquorosi à fece suae turbulen¬
tiae, & conseruatio illius à putrefactione. Videmus enim
rem distillatam quocunque distillationis genere puriorem
effici, & melius à putrefactione custodiri. Causa uero
specialis inuentionis illius, quae per ascensum fit in alem¬
bicum, est inquisitio aquae purae sine terra. Cuius expe¬
rientia est, quòd uidemus aquam sic distillatam, nul¬
Iam fecem habere. Causa inuentionis aquae purae, fuit
imbitio spirituum & medicinarum mundarum, ut si quando
scilicet indigemus imbibitione, aquam puram habeamus.
quae fecem post ipsius resolutionem non dimittat, qua fece
medicinae nostrę & spiritus mundati possint infici & cor¬
rumpi. Causa uero inuentionis eius, quae per descensum
fit, fuit olei puri in natura sua extractio, quia per ascen¬
sum