201
8 PIRIAEFATIO
sos aurum deglutire? cùm in iusculis ca¬
ponum decoquitis, cur aurum foliatum
pilulis & electuariis immiscetis? Retusum
esse saepius impetum leprae, ne in superficiem
cutis erumperet, crudo auro in stomachum
demisso non ignoratis. Ergo si hoc facit au¬
rum non resolutum & compactum, quid
non facerent spiritus auri laxati à crassitu¬
dine sua? Si non vultis Theophrasto crede¬
re periculosissimorum morborum curatio¬
nem in metallis latere, credite saltem illis
qui ante Paracelsum vixerunt, inter quos
praecipuus est Arnaldus Villenouanus, qui
libro De conseru. iuuent. inquit, Perlae vel
Margaritae in liquorem resolutae confortant
calorem naturalem, conferunt cardiacis, &
timorosis, & propriè clarificant cordis san¬
guinem: sicut aegritudines multae hisce sint
curatae. Est enim sal de minera quod sapien¬
tes nominauerunt lapidem animalem, alij
Chifir minerale, & totum ingenium praepara¬
tionis est, vt in aquam purissimam & pota¬
bilem resoluatur, cum rebus quae proprie¬
tatem eius non destruunt. Haec Arnoldus, qui
de contusione minimè, sed solutione loqui¬
tur: sed quare ea huc affero? Nimirum vt
videatis, quod proprio vos iuguletis gladio:
utimini margaritis non proforatis corallis,
gemmis