153
135
THEOPHRASTVS
uationis gratia suae virtutem hanc coeli¬
tus acquisiuit supra caetera quaeque.
Administratio est.
VT ex isto per se praeparato balsa¬
mo des ad pondus quinque gra¬
norum hordei, cum albo veterique
vino bis in die, tam diu donec visum fue¬
rit sanguinem emendatum esse.
Antimonij tinctura.
Compertum est in hoc mundo nil
aurum purgare melius, quàm anti¬
monium, quapropter & in homi¬
ne si praeparetur in potum idem praesta¬
re poterit, ac melius. Nec est quod mi¬
rentur literati tantum, pręceptorem no¬
strum comparationem hanc facere. Di¬
scant prius Anathomiam creaturae ma¬
gnę primaeque cum vltima cognoscere
comparareque priusquam iudicent. Ve¬
luti sol inter stellas, & aurum iter metal¬
la, non alias inter animalia homo priua¬
tum obtinet: cuius perfectionis causa
metaphisicè conueniunt haec omnia si¬
mul in vnum. Sicut igitur Antimonium
aurum penitus mundat, aliaque metalla
consumit, ita hominem ea ratione quàm
diximus repurgat absque exoneratione
alui,