403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 59
lius augeatur ei secundum exigentiam distillationis, quo
usque uideatur totum distillandum cum magna ignis ex¬
pressione distillatum esse. Secundae uero intentionis
distillationis dispositio, quae per aquam fit, est similis
huic in uase & alembico. Differt tamen ab ea in hoc, quod
in hac sumitur olla ferrea uel aenea, & coaptatur ad fur¬
num, ut dictum est. Postea super fundum illius ollae¬
stratum de graminibus, uel lana, uel re consimili con¬
struatur, ad spissitudinem trium digitorum, ne cucurbi¬
ta frangatur, & eisdem graminibus, uel rebus consimi¬
libus cooperiatur in circuitu cucurbita, usque prope col¬
lum alembici, & super ipsa stramina uirgae subtilis su¬
perspargantur, & super uirgas ponantur lapides ponde¬
rosi, qui suo pondere cucurbitam, & alembicum, & ipsa
stramina deprimant, & depressa firmiter & stabiliter te¬
neant super ollę fundum, ne natent leuata per ipsam aquam¬
et sit leuatio haec causa fracturae uasis, & distillandae rei
perditio. Postea uero super stramina fundatur aqua
usque ad ollae plenitudinem, & supponatur ignis, quousque
distilletur totum. Dispositio uero eius quae per de¬
scensum fit, est, ut fiat descensorium uitreum, cùm coo¬
pertorio eius, & lutetur utrunque, & intromittatur quod
sic distillari quis intendit. Et fiat super caput illius ig¬
nis. Descendet enim distillatio eius. Dispositio ue¬
ro eius quae per filtrum fit, est, ut ponatur liquor distil¬
landus in concham lapideam, & filtri bene abluti & madidi.
ponatur pars latior in dictum liquorem usque adfundum con¬
chae