201
28
faedatum pustulis rubicundis magnitudine
seminis milii, quem aqua tartari & theria¬
cae sanaui.
17 Excrescentia carnis in ano simul
& ani rhagades (quae fissurae quaedam sunt
in carne illius) curaui per ablationem illa¬
rum carnosarum partium, per incisionem,
cum filo arsenicali, & per inunctionem
lei saturni.
18 Quidam laborabat sputo sanguinis,
curaui exhibendo illi laudani praecipitati
scrup. i. in aqua plantaginis, extrinsecus ve¬
feci applicationem, panni linei super pe¬
ctus intincti & humefacti, in decoctione
corticis radicum hyosciami,
19 Quidam habebat duas pustulas, ve¬
luti verrucas in mentula, per coitum cum
muliere immunda, ita quòd per sex menses
derelictus est ab omnibus medicis tanquam
incurabilis, curaui illum (exhibendo essen¬
tiam mercurialem, & postea cum oleo vi¬
trioli mixto cum aqua sophiae facta, in sup¬
positorium exhibitum calida) quatuor die¬
bus.
20 Quidam 50. annorum aetate, post¬
quam sanus erat à morbo Gallico, labora¬
bat hemorroidarum fluxu singulis mensi¬
bus, non minus abundanter, quàm men¬
strua