201
31
ratque toto corpore macilenta, eo quòd
menstrua non debito cursu fluebant. Quae
cùm saepius euomuisset, dolor cessabat, ve¬
rùm cùm non posset hanc vomitionis am¬
plius ferre molestiam, illam curaui per ex¬
tractionem sanguinis ex vena quae sub pe¬
dis malleo est, & postea menstrua cursum
naturalem habebant, & liberata fuit.
30 Saepius curaui morbum comitia¬
lem cum essentia veratri nigri praeparati,
more nostro.
31 Quidam qui profluuio sanguinis la¬
borabat ex arteria incisa, fluxus ille sanatus
est cum kist stiptico.
32 Quidam equestris ordinis vir, in
concione toto corpore quasi apoplexia at¬
tonitus & morbidus factus est, quem sana¬
uimus inungendo posteriorem partem ca¬
pitis cum balsamo helenij, & essentia mer¬
curiali.
33 Quidam rusticus morsus à vipera su¬
bitò incidit in sudorem frigidum, cum maximo
vitae periculo, statim sanitati restitutus est
hausta theriaca nostra cum vino generoso.
34 Mulier quaedam cui menstrua erant reten¬
ta, grauissima tussi laborabat, quam sanaui¬
mus, venam infra pedis malleolum aperiendo.
35 Tabernarius quidam ebrius, & obesus