403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 113
num, & similium naturam seruantia, solubilia esse. Non
enim in operibus illius omnibus considerantes, inue¬
nimus alia solui, praeter illa. Igitur quaecunque soluun¬
tur, necesse est per illorum naturam solui. Sed quia ui¬
demus omnia uere calcinata solui per reiterationem cal¬
cinationis & solutionis, Ideoque probamus per illud, om¬
nia calcinata ad salium uel aluminum naturam appro¬
ximare, ideo sese in proprietatibus necesse est concomita¬
ri. Modus uero solutionis duplex est, scilicet per fimum
calidum, & per feruentem aquam. Quorum est una intentio
& unus effectus. Modus ergo per fimum est, ut ponatur
calcinatum in ampullam uitream, & super illud fundatur quan¬
titas aceti distillati, uel consimilis, duplum eius, & obture¬
tur caput ipsius bene, ne respiret, & sub fimo tepido sol¬
ui dimittatur, & postea per distillationem filtri solutum re¬
moueatur. Non solutum uero iterato calcinetur, & post
calcinationem iterato similiter soluatur, donec per reitera¬
nem operis super illud, totum soluatur. Modus uero qui
per bullientem aquam fit, uelocior est. Et est ut calcina¬
tum in ampullam similiter ordinetur cum aceto, obtura¬
to foramine, ne respiret. quae in caldario pleno aqua &
stramine sepeliatur, ut in distillationis modo per aquam
praeceptum attulimus per ordinem. & postea succenda¬
tur sub ea ignis, donec aqua per horam ferueat, Post hoc
uero solutum distilletur, & seorsum seruetur. Non solutum
uero iterato calcinetur, & iterato eodem ordine solua¬
tur, donec per reiterationem totum soluatur
Descriptio