201
46
lo vsu, sanitatem recuperauit.
105 Nobilis quidam in Carinthia pe¬
ste laborabat, quem sanaui exhibendo illi
electuarium iuniperorum. Quod impasta¬
tur oleo vitrioli omni mane scrup. i.
106, Princeps Germanus qui phreniti¬
de laborabat ob febris vehementiam, exhi¬
bui illi laudanum nostrum grana quinque,
sebris expulsa est, & horis sex integris dor¬
miuit.
107 Mulier celebris, matricis suffoca¬
tione laborabat, illam sanaui specifico no¬
stro cortieis ficus supra carbones accensos,
& fumum per partes inferiores suscipien¬
do, statim liberata fuit.
108 Iurisconsultus, Angustę colico do¬
lore diu cruciabatur, & ab aliis, derelictus,
curaui illum exhibendo laudanum nostrum.
109 Barbitonsor quidam Argentinensis,
quum graui capitis dolore cruciabatur, vt ol¬
facere dedi sampsusci, siue maioranae oleum,
& guttulam in vtramque aurem imposui,
& quamprimùm factus est sanus.
110 Mulier quaedam Colmariae Epile¬
psia laborabat naribus imposui oleum ga¬
gates, paulo pòst surrexit, inde purgaui illam
elleboro nostro, sequenti die guttulas ali¬
quas olei cranei ipsi dedi, quae pestea non
amplius