633
THESAVRVS. 81
caeco sine limbo utemur: aut uase ex in¬
tegro uitro, quod in medio angustius
sit, & ab initio uentris eminentem ha¬
beat breuem canalem per quem liquor
infundi et effundi possit. Vtriusque horum
figuras ponemus infra in Titulo de
quinta essentia: & alias quasdam aliorum
uasorum & fornacum passim in hoc
opere.
¶Formae uasorum diuersae & prope
modum infinitae sunt, chymistis usur¬
patissimae, Syluius. Figuras & nomi¬
na diuersorum uasorum qui requirit,
ex Brunsuicensi, Ryffio, And. Lonice¬
ro & alijs petet. In uitrarijs quidem
officinis quos quis uoluerit modos si¬
bi conficiendos locabit: quales & in
Heluetia sunt prope Scaphusiam, & non
procul Basilea & Solodoro. Sed opti¬
ma ex uitro albo fiunt, ut Venetijs. ta¬
lia apud nos fieri possunt fragmentis or¬
bium specularium alijsque uitri albi col¬
lectis. De aludele uase uide Gebrum
in libro Summae perfectionis I. 4. 44. &
F