403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 119
onis illius. Vna scilicet argenti uiui induratio. Altera
uero inuentionis caussa est, medicinarum solutarum ab
aqueitate illis admixta absolutio. Diuersificatur ergo
secundum ipsorum coagulandorum multiplicitatem.
Alia enim argentum uiuum coagulatione indiget, alia
uero solutae medicinae. Est tamen ipsius argenti uiui du¬
plex coagulatio. Vna quidem per ablationem totius
ab illo humidi innati. Alia uero per inspissationem ipsi¬
us humidi, quousque induretur. Congelare attamen il¬
lud difficillime atque laboriose accidet, cùm profundita¬
te perspicacis industriae, & nos narrabimus omne inge¬
nium coagulationis illius. Ingenium uero coagulatio¬
nis illius cogitauerunt quidam fore per conseruationem
illius in ignis temperamento. Qui cum illud putassent
se coagulasse, post remotionem eius ab igne, inuenerunt
illud fluere sicut prius. Per hoc igitur in stuporem &
in admirationem adducti sunt, uehementer arguentes,
ad hoc perueniri non posse. Alij uero necessario ex prin¬
cipijs naturalibus supponentes, humidum quodlibet
ab ignis calore in siccitatem conuerti, conati sunt cum
perseuerantiae instantia continuare illius conseruatio¬
nem in igne, & per hanc continuationem ad hoc deue¬
nerunt, ut ex eis aliqui in album, aliqui uero in rubeum
conuerterunt lapidem, aliqui uero in citrinum, cui non
fuit fusio nec ingressio. Et harum diuersitatum causam
non potuerunt aestimare, indeoque illud abiecerunt. Alij
uero cum medicinis illud coagulare conati sunt, & ad
hoc