201
56
48 Tinctura tribuens imperfectis per¬
fectionem, ex solis & lunae fonte emanat.
49 Quicunque veneris accipiunt sul¬
phur, hallucinantur.
50 Veneri à natura nihil tributum est,
quod magno operi spagyrico aut necessa¬
rium sit, aut inseruire possit ad conficiendum
solem vel lunam.
51 Nota solem in mercurium conuersum
ante coniunctionem cum menstruo, nec
nimam, nec fermentum, nec sulphur esse
posse, nihilque prodesse.
52 Opus ad finem perductum reitera¬
tione, igneum reddi potest.
53) In operis abbreuiatione corpora
perfecta in mercurium reduci debent cur¬
rentem, & aquam siccam quo rectè fer¬
mentum excipere possint.
54 Mercurii praeparatio quae sublima¬
tione peragitur, praestantior est (adhibita po¬
stea reuificatione). quae per amalgama re¬
ctius & melius perficitur.
55 Animam formam imprimere ne¬
quit, nisi interueniente spiritu, qui nihil
liud est, quam sol in mercurium versus.
56 Mercurius formam solis recipit me¬
diante spiritu.
57 Sol in mercurium resolutus, spiri¬
tus