201
60
centies magis purgat & mundat quàm
quaeuis alia aqua.
94 Calore extincto in vegetatione &
generatione rei cuiuscunque, subitò mors
rem crescentem inuadit.
95 Spiritus calor est.
96 Materia ad albedinem deducta cor¬
rumpi & destrui nequit.
97 Omnis materiae corruptio, lethali
veneno notatur.
98 Vitrum vel vas mater nuncupatur.
99 Virtus sulphuris extensiua non est,
nisi ad certę proportionis terminum vsque,
nec in infinitum pondus excedere potest.
100 Quaestio est obseruanda, quare phi¬
losophi vocent lapidis materiam menstruum.
101 Sulphur formae nomen meretur,
menstruum verò materiae.
102 Menstruum parua inferioraque ele¬
menta repraesentat terrae scilicet & aquae:
sulphur verò superiora duo ignem & aerem
tanquam agens masculinum.
103 Si oui testam fregeris vt excludatur
pullus, numquaam recte hoc fiet, pari mo¬
do si vas aperueris, & materia aerem sense¬
rit, nihil vnquam praestare poteris.
104 Calcinatio quae fit cum mercurio,
in reuerberationis fornace, aliis pręstan¬
tior