403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 121
De Fixione, & caussis eius, deque diuersis modis fi¬
gendi corpora, & spiritus. Cap. LIIII.
Fixio uero, est rei fugientis ab igne conueni¬
ens ad tolerantiam eiusdem adaptatio. Causa
uero inuentionis ipsius fixionis est, ut om¬
nis tinctura, omnisque alteratio, perpetuetur
in alterato, & non mutetur. Diuersificatur uero & ipsa se¬
cundum rerum figendarum multiplicitatem, quae sunt uide¬
licet corpora quaedam à perfectione diminuta, Sicut Sa¬
turnus, Iupiter, Mars, & Venus. Et secundum diuersitatem
ipsorum spirituum, qui sunt scilicet sulphur & arsenicum, in¬
pradu uno, & argentum uiuum in alio, in tertio uero mar¬
chesita, magnesia, & tutia, & horum similia. Figuntur igi¬
tur corpora haec à perfectione diminuta per suam calci¬
nationem, eo quòd absoluuntur per eam à sulphurei¬
tatue uolatiua & corrumpente. Et hanc sufficienter in
sua narrauimus oratione, scilicet in capitulo calcina¬
tionis. Figuntur uero sulphur & arsenicum duobus
modis, scilicet per reiterationem sublimationis super il¬
la in uase aludele, quousque stent. Est igitur ex hoc inten¬
tio festinationis fixionis illorum, ut ingenieris ad inuenti¬
onem reiterationis multiplicis sublimationis in breui tem¬
pore, quod per duo fit aludela, cum duplicibus suis cooper¬
culis, hoc ordine scilicet, ut nunquam ab actu sublimationis
desistas, donec fixa fuerint. Proijciantur ergo cum in uno
ascenderunt, in aliud aludel, & sic alternata uice fiat,
Et nunquam