633
THESAVRVS. 83
uulgarib. plumbeis minimè contingit.
Nam quae in his parant aquae paucissimae
& rarò, pręsertim adhuc recentes, fumi
aut ustilaginis insigni fastidio carent:
quod quidem bibentib. aegris non mo¬
lestum modò, sed etiam noxium est.
nam praua plumbi qualitas stomacho
pectori, & omnibus uisceribus nocet:
& similiter aeris qualitas. Quo intelle¬
cto docti & praestantes medici, ueteres
secuti, decoctionib. tantum utuntur. Sed
quae ut par est destillatę, id est odore sa¬
poreque suae plantę pręditae, non solum de
coctionum uires aequant: uerùm etiam supe¬
rant in eo, quod tu gustu suauiores, tum
uisu clariores cum sint, magis oble¬
ctant. Debebunt autem boni tum me¬
dici tùm pharmacopolae, relictis plum¬
beis instrumentis, balnea Marię dicta si¬
bi parare, & si plus in eis tum laboris tum
sumptus foret, ita Deo pariter & homi¬
nibus satisfacturi, Matthaeolus.
Quę plumbo destillantur, omnino impro¬
banda censeo, propter cerusam & qualita
F2